SATURUM

SATURUM
I.
SATURUM
Straboni SATYREUM, SATYRIUM Stephan. urbs Calabriae non longe a Tarento. Nunc vicus hortis amoenus, a Tarento 8. mill. pass. in Caeciam Neritum versus. Scribitur et Satyrum. Ferrar. Vide Servium in illud Georg. l. 2. v. 197.
Saltus, et saturi petito longinqua Tarenti.
Ex Stephano possit videri esse scribendum Σατύριον, qui ait esse χώραν πλησίον Τάραντος.
II.
SATURUM
in coloribus, Graece κατακορὲς, idem quod austerum, πικρὸν; cum videl. plus coloris inditur, quam luminis, tum enim fuscior et obscurior atque adeo tristior color evadit. Sic Saturae purpurae, verissimae videl. et meracius imbutae, seu ad plenum. Ut Iul. Capitolin. in Ciodio Albino c. 5. ait, Nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus est. H. e. cornibus colore ad plenum purpureis. Interdum vero, quia pleniori ac saturatiori colori etiam accedit lumen intensius ac vegetius, Saturum etiam vocatur, quod multum habet luminis, cum plurimo ac pleno colore: atque tum ab excitato non adeo dissidet. Sic αὐςτηρὸν et πικρὸν, austerum et amarum, tam tristibus dant et pleno colore saturis, quam floridô et acutô lumine excitatis: vide supra in voce Austerus, item Excitatus. Uti autem saturae et ebriae dicuntur lanae huiusmodi, sic eâdem metaphorâ potare colorem dicuntur. Solin. c. 23. ubi de Hispanis, Fucant vellera, ut ad ruborem merum opotent cocci venenum. Et Plin. l. 9. c. 38. de purpura tingenda, Quinis lana potat horis, rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. Vide Salmas. ad Capitolin. d. l. et et ad Solin. p. 268. 345.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • САТУР —    • Satŭrum          (Serv. к Verg. Georg. 2, 197 и 4, 335), Σατύριον (Steph. Byz.), Σατύρεον (Strab. 6, 279), город и местность вблизи Тарента с превосходным коннозаводством; отсюда Satureianus caballus (Horat. Sat. 1, 6, 59, по этому месту… …   Реальный словарь классических древностей

  • AUSTERUM in coloribus — Graecis πικρὸν. Epiphanius l. de 12. Lapidib. de Smaragdo, qui saturatius viret, Τριτος, inquit, λίςθος σμάραγδος: οὗτος καλε̈ιται καὶ πράσινος: ἔςτι δὲ χλωρὸς τῷ εἴδει: ὅμως ἐςτὶ διαφορά τις εν αὐτοῖς. τινες μεν γὰρ αὐτοὺς Νερωνιανοὺς καλοῦσιν,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MERACUM seu MERUM — in coloribus, dilutiori opponitur: sic ἄκρατον μέλαν Aristoteli de Color. Et Theophrasto, ἄκρατα λειώματα κυανοῦ, quae τοῖς ὑδαρεςτέροις opponuntur, mere caerulea expolitionibus pallidioribus. Philargyrus, In consuetudine dicimus meracius satura …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SATYRIUM — regio iuxta Tarentum; Steph. Satyreum Strab. et Saturum in Calabria Servio. Vide Saturum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Geschichte von Tarent — Die Geschichte von Tarent (ital. Taranto, lat. Tarentum) beginnt im 8. Jahrhundert v. Chr., prähistorische Siedlungen sind nachweisbar. Inhaltsverzeichnis 1 Ursprung 2 Die hellenische Zeit 3 Der Krieg gegen Rom 4 …   Deutsch Wikipedia

  • САТУРЕУМ —    • Saturēium,          см. Saturum, Сатур …   Реальный словарь классических древностей

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

  • ACUTUM — in coloribus, idem cum claro et excitato, Graece ȏτρὺ ἐύανθες et λαμπρον, quurn videl: color lumine intensiore et clariore excitatur, quod sit, cum plus luminis, quam coloris, inditur, Sicut contra, cum color nimis oneratur et saturatur, tum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AEGYPTUS Turcis Elcuibet — Asiae regio (licet a Ptolemaeo in Africa discribatur) teste Mela l. 1. c. 9. in 2. partes dividitur. Una inferior, quae et Delta, ad occidentem Bechria, et ad ortum Errif, teste Io: Leone, dicitur. Altera Superior, vulgo Sahid, et olim Thebais… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMARUM — in coloribus, idem quod austerum, plenum, saturum, etc. Sic πικρὸν Graecis in tinctura vel colore, quod valde coloratum est. Epiphanius de Smaragdo, Καὶ ὁ μὲν Νερωνιανὸς πικρός ἐςτι τῶ εἴδει σφόδρα χλωρίζων, Et Neronianus quidem amarus, aspectu,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”